라틴어 문장 검색

Cottae quod negas te nosse, ultra Silianam villam est, quam puto tibi notam esse, villula sordida et valde pusilla, nil agri, ad nullam rem loci satis nisi ad eam quam quaero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 27 2:2)
cur ocellos Italiae, villulas meas, non video?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 6 4:2)
ut tot tantisque dotibus villulae nostrae maxima commendatio ex tuo contubernio accedat.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 29:4)
et alioqui nullus usquam in publico sipo, nulla hama, nullum denique instrumentum ad incendia compescenda.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 33 2:2)
proxima Campano ponti quae villula, tectum praebuit et parochi, quae debent, ligna salemque.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit. 1:5)
atqui voltus erat multa et praeclara minantis, si vacuum tepido cepisset villula tecto.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire.8)
litteras tuas denique cum sumeremus, egredi ad villulam iam parabamus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Agricolae suo salutem 2:3)
Statimque surgens, abiit ad uillulae oratorium, et usque ad diem in oratione persistens, mox omnem, quam possederat, substantiam in tres diuisit portiones, e quibus unam coniugi, alteram filiis tradidit, tertiam sibi ipse retentans, statim pauperibus distribuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII.12)
Campanis omnibus statum sacrificium ad Hamas erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 473:1)
Hamae inde tria milia passuum absunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 482:2)
vigilia ferme prima tolli iussit signa, silentique profectus agmine cum ad Hamas media nocte pervenisset, castra Campana ut in pervigilio neglecta simul omnibus portis invadit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 488:1)
nam simul Capuam ea clades est nuntiata, ratus Hannibal ab re bene gesta insolenter laetum exercitum tironum, magna ex parte servorum, spoliantem victos praedasque agentem ad Hamas se inventurum, citatum agmen praeter Capuam rapit, obviosque ex fuga Campanorum dato praesidio Capuam duci, saucios vehiculis portari iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 492:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION